- MUSUL
- MUSULquae prisca Ninive nonnullis, ad fluv. Tigrim et totius Asiae ac Saracenorum omnium, qui Muslimi et Musulmanni dicti, ut vidimus, Metropolis atque caput: Bagdad item, ad eund. fluv. in ripa Persica, haud procul a priscae Baby lonis ruderibus, exstructa a Califa Saracenorum Abuiapharo, eo fere in loco, ubi olim Selcucia fuit; inter celebres Asiae, ob Mercaturam, hodie Urbes. De qua occupanda tantâ contentione, inter Turcas Persasque, continuo certatur, quasi ab hoc cardine Asiae penderet Imperium. Fuit autem sedes Califae sive summi Sacerdotis Muhammedanorum, qui solus ius ac potestatem coronandi ac declarandi Imperatorem Muslimorum, i. e. fidelium habuit, quem ipsi vocabant Emirelmu-Menina; ex quo vocabulo natum est monstrosum illud Admiralii Murmelii, quod in Christianorum historiis freqenter occurrit. Georg. Harnius Orb. Polit. Part. 4. p. 56. Vide de Bagdado ur be suô locô. Hinc Musulmanni, tamquam recte credentes, nomen quod maxime Turcae, vel Saraceni potius affectant, teste Leunclaviô in Pand. Turcic n. 22. At Musalamiorum, in Libya vel Aegypto, gentis ita dictae, meminit Aur. Victor Schotti inClaudio: a quibus Musulmanni, Aegyptii potissimum, dici potuêre veteri nomen claturâ ait, Car. du Fresne in Glossar. Vide insuper Meursium in voce Μουσουλμανίζειν, et supra ubi de Muslimorum secta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.